Kitap 7
2.21
utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur. sententia. . feratur, Regius , Zumpt: etiamsi fertur, MSS. Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit. nam qui dicit, ego non occidi, habet reliquam partem, ut dicat, tu occidisti; at qui dicit, tu occidisti, at qui dicit occidisti, added by Regius. supervacuum habet postea dicere, ego non occidi.
2.22
hae porro actiones constant comparatione; ipsa comparatio non una via ducitur. aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis. quorum utrum sit faciendum, non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci: ut Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine; etenim in posteriore etenim in posteriore crimine persona, Halm : est enim superior enim persona, AG (persona enim A ). crimine persona alieni cum persona matris temere compararetur. quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis; sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est. et sive invicem accusant,