Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

2.18 manifestum , quis potionem dederit, quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen, an venenum fuerit, ex argumentis a persona ductis colligetur. superest tertium, in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum, quaeritur. cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget. ex hoc nascitur ἀντικατηγορία; utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiiciunt.
2.19 in quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse; quod neminem ignorare arbitror. de uno reo consilium cogitur, et etiam et etiam, Christ : etiam et, MSS. si qui sunt, qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est.
2.20 Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense ius duae lites. potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. sed in iudicio quoque nihil interest actionum,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi