Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

2.10 et, cum certam, aut in extrariam aut in ipsius qui periit periit, Badius : perit, cod. argentorat : petit, AG. voluntatem. in quibus similis atque in ἀντικατηγορίᾳ personarum, causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit.
2.11 est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit; et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter fecerit, sed utrum factum sit. cum de facto et de auctore constat, de animo quaeri potest. nunc de singulis. cum pariter negatur, hoc modo: adulterium non commisi; tyrannidem non adfectavi. in caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio: non est factum; et si est factum, ego non feci.
2.12 sed , cum dicimus, proba hominem occisum, accusatoris tantum partes sunt; a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur,
2.13 ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur. interim autem ex re quaeritur, veneficium fuerit an cruditas; cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi