Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

pr.4 quae quidem, si certa aliqua via tradi in omnes materias ullo modo posset, non tam paucis contigisset. sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat. neque infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.
1.1 sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium ex singulas, partitio singularum ex partes discretio, ordo recta quaedam collocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium ex locos distributio.
1.2 sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte tractandam. cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento ex iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet.
1.3 aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur; denique ex accusatione mutua, cum se uterque defendat, priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum. igitur , quid ipse sim secutus, quod partim praeceptis partim usurpatum ratione cognoveram, promam nec unquam dissimulavi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi