Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 7

1.59 haec ex duabus personis quaesita sunt. ex tertia autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia. nondum tamen cura deficiat. ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre. nec statim eo tendamus, quod occurrit ultro, a rustico restitutum. qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra; nam, ut genus species sequitur, ita species genus praecedit. fingamus ergo ab alio restitutum:
1.60 ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset. ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit.
1.61 tum venimus ad id, quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem. ubi rursus ratiocinamur, an restitutor accipi debeat pro advocate, quando id praestiterit quod advocatus petiit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est.
1.62 reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium. id ipsum adhuc dividitur; etiamsi uterque sibi totum vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso. sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur. erit ergo coniectura, qua mente pater intestatus decesserit. sed ea pertinet ad qualitatem; alterius status instrumentum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi