Kitap 7
1.51
qui hoc hoc, added by Christ. cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum. ut ista concedam, tu nec infans es nec abfuisti nec militasti. num aliud occurrit quam illud, sed rusticus sum? contra , quod palam est dici: dici, Christ : dicit, MSS.
1.52
ut agere non potueris, adsidere potuisti; et verum est. quare redeundum rustico ad animum legumlatoris: impietatem punire voluit, ego autem impius non sum.
1.53
contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit. praeterea propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse. ad haec rusticus: tu vero ex causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras. haec coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiiceret. haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur.
1.54
intendamus ultra animum videamusque, an aliquid inveniri praeterea possit. quo id modo fiet? sedulo imitor quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium. omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus; cur non aliquid circa patrem quaerimus? dictum non est, quisquis quisquis, Spalding : cui quis, AG. non adfuerit, exheres erit.