Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

5.7 laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstrat. poterat enim emendari negligentia; at, si nihil esset erratum, melioris in posterum spei non erat ratio.
5.8 idem , cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent. nam et faciles habuit aures, et natura sequebatur, ut meliora probantes peiorum paeniteret.
5.9 Ciceronis quidem vel una pro Cluentio quamlibet multis exemplis sufficiet oratio. nam quod in eo consilium maxime mirer? primamne expositionem, qua matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem? an quod iudicii corrupti crimen transferre in adversarium maluit quam negare propter inveteratam, ut ipse dicit, infamiam? an quod in re invidiosa legis auxilio novissime est usus, quo genere defensionis etiam offendisset nondum praemollitas iudicum mentes? an quod se ipsum invito Cluentio facere testatus est?
5.10 quid pro Milone? quod non ante narravit, quam praeiudiciis omnibus reum liberaret? quod insidiarum invidiam in Clodium vertit, quanquam revera fuerat pugna fortuita? quod factum et laudavit et tamen voluntate Milonis removit? quod illi preces non dedit et in earum locum ipse successit? infinitum est enumerare, ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi