Kitap 6
5.2
ideoque nos, quid in quaque re sequendum cavendumque sit, docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium dirigatur. praecipiam igitur, ne, quod effici non potest, aggrediamur, ut contraria vitemus et communia, ne quid in eloquendo corruptum, obscurum sit? referatur oportet ad sensus, qui non docentur.
5.3
nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod illud ostendentibus se rebus adhibetur, hoc latentibus et aut omnino nondum repertis aut dubiis. et iudicium frequentissime certum est, consilium vero est ratio quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem et iudicationem.
5.4
sed ne de hoc quidem praecepta in universum exspectanda sunt. nam ex re sumitur cuius locus ante actionem est frequenter; nam Cicero summo consilio videtur in Verrem vel contrahere tempora dicendi maluisse quam in eum annum, quo erat Q. Hortensius consul futurus, incidere.
5.5
et in ipsis actionibus primum ac potentissimum obtinet locum; nam, quid dicendum, quid tacendum, quid differendum sit, exigere consilii est; negare sit satis an defendere, ubi prooemio utendum et quali, narrandumne et quomodo, iure prius pugnandum an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere an leniter an etiam summisse loqui expediat.
5.6
sed haec quoque, ut quisque passus est locus, monuimus, idemque in reliqua parte faciemus; pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit, quod demonstrari posse praeceptis non arbitror.