Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

4.20 nonnunquam , si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus. quid enim, cum respondere non possis, agendum est, nisi ut aliud invenias, cui adversarius respondere non possit?
4.21 in plerisque idem est, ut dixi, qui circa testes locus et personis modo distat, quod hic patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et patronum. exercitatio vero huius rei longe facilior. nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri; quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest.
4.22 ne illud quidem ignorare advocatum volo, quo quaeque ordine probatio sit apud iudicem proferenda; cuius rei eadem quae in argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa ponantur. illa enim ad credendum praeparant iudicem, haec ad pronuntiandum.
5.1 his pro nostra facultate tractatis non dubitassem transire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, nisi vererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inventioni subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam viderer, qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius omnibus connexus ac mixtus est, ut ne a sententiis quidem aut verbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur quam gustus aut odor.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi