Kitap 6
4.11
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur. non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, fallitque plerumque, quod probitas vocatur, quae est imbecillitas.
4.12
valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur.
4.13
in qua praecipuum est, semper id in oculis habere, de quo quaeritur et quod volumus efficere; quod propositum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita tempora conviciando conteremus gaudebimusque, si hoc adversarius facit.
4.14
omni tempore fere parata sunt meditatis diligenter, quae aut ex adverse dici aut responderi a nobis possunt. nonnunquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur; est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum. id autem tum faciendum, cum est aliquid, cui responderi non statim possit, potuerit autem, si tempus ad disponendum fuisset. nam quod fideliter firmum est a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur.