Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

1.2 in hac, quae repetemus, quam brevissime dicenda sunt et, quod Graeco verbo patet, decurrendum per capita. nam , si morabimur, non iam enumeratio sed quasi altera fiet oratio. quae autem enumeranda videntur, cum pondere aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda; alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
1.3 sunt autem innumerabiles species, species, added by Halm. optimeque ira Verrem Cicero: si pater ipse iudicaret, quid diceret, cum haec probarentur? et deinde subiecit enumerationem; aut cum idem ira eundem per invocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat. licet et dubitare, num quid nos fugerit, et quid responsurus sit adversarius his et his, aut quam spem accusator habeat omnibus ita defensis.
1.4 illa vero iucundissima, si contingat aliquod ex adversario ducere argumentum, ut si dicas: reliquit hanc partem causae, aut inuidia premere maluit, aut ad preces confugit merito, cum sciret haec et haec.
1.5 sed non sunt singulae species persequendae, ne sola videantur, quae forte nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex dictis adversariorum et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur. nec referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab adversariis, ut ad quaedam respondeant.
1.6 id autem, si et actioni supererit locus et ea proposuerimus, quae refelli non possint. nam provocare quae inde sint fortia, non arguentis est,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi