Kitap 6
3.112
etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret, haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. haec , quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.
4.1
altercationis praecepta poterant videri tunc inchoanda, cum omnia, quae ad continuam orationem pertinent, peregissem, nam est usus eius ordine ultimus; sed, cum sit posita in sola inventione neque habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque partium, hanc quae tota ex prima pendet tractaturus non alieno loco videor; quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt, quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum.
4.2
constat enim ex intentione ac depulsione, de quibus satis traditum est; quia, quidquid in actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac brevi atque concisa prosit necesse est. neque alia dicuntur in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo. cuius rei fere omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est.
4.3
tamen quia latius hoc opus aggressi sumus neque perfectus orator sine hac virtute dici potest, paululum impendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet.