Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

3.84 superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod refert Cicero, quid huic abest nisi res et virus? aut illud Afri, homo in agendis causis optime vestitus; et in occurrendo, ut Cicero, audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset, rectene omnia? dicenti, recte , mortuus est?
3.85 inquit. plurimus autem circa simulationem et dissimulationem et dissimulationem, added by Reyiats. risus est, quae sunt vicina et prope eadem; sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis. simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina: quis est, inquit, iste? Celsinam enim videri sibi virum finxit.
3.86 dissimulavit Cicero, cum Sex. Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, dic , M. Tulli, numquid Tulli numquid, cod. Parisinus 7723: Tullius inquid, AG. potes de Sex. Annali ? versus enim dicere coepit de libro Ennii annali sexto: quis potis ingentis causas evolvere belli?
3.87 cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas: ut Cascellio, qui consultatori dicenti, navem lividere volo, perdes , inquit. sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret de eo, qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi