Kitap 6
pr.14
nemo nisi sua culpa diu dolet. sed vivimus, et aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt. si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam. quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta esse mirandum est? tum , si qua fuerint minus effecta iis,
pr.15
quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen. sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere. nihil enim sibi adversus me reliquit et infelicem quidem, sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem.
pr.16
boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis haec cura alienas utilitates (si modo quid utile scribimus) spectat. nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus aliis praeparabamus, aliis relinquemus.
1.1
peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii vocant. eius duplex ratio est posita aut ira rebus aut ira adfectibus. rerum repetitio et congregatio, quae Graece dicitur ἀνακεφαλαίωσις a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos et, etiamsi per singula minus moverat, turba valet.