Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

3.80 mendacium quoque mendacio, ut Galba, dicente quodam, victoriato se uno in Sicilia quinque pedes longam murenam emisse: nihil , inquit, mirum; nam ibi tam longae nascuntur, ut iis piscatores pro restibus cingantur.
3.81 contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis. sic Afer, cum ageret contra libertum Claudii Caesaris, et ex diverso quidam condicionis eiusdem, cuius erat litigator, exclamasset, praeterea tu semper in libertos Caesaris dicis, nec mehercule, inquit, quicquam proficio. cui vicinum est non negare quod obiicitur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respondendi datur: ut Catulus dicenti Philippo, quid latras? furem video, inquit.
3.82 in se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile, quod fieri totidem modis quot in alios potest. ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo.
3.83 illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, liberali, early edd.: tolerabili, MSS. quod aut turpiter aut potenter dicitur; quod fecisse quendam scio, qui humiliori libere adversus se loquenti, colaphum , inquit, tibi ducam et formulam scribam, scribani, Badius: screws ibes, G. quod caput durum habeas. hic enim dubium est, utrum ridere audientes an indignari debuerint.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi