Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

3.72 refutatio cum sit in negando, redarguendo, defendendo, elevando, ridicule negavit Manius Curius; nam, cum eius accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in nervo aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset:
3.73 ergo ego, inquit, nunquam vici? Redarguimus interim aperte, ut Cicero Vibium Curium multum de annis aetatis suae mentientem, tum ergo, cum una declamabamus, non eras natus; interim et simulata assensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere, verum est, inquit; nam hoc illam iam viginti annis audio.
3.74 belle interim subiicitur pro eo, quod neges, aliud mordacius: ut Iunius Bassus, querente Domitia Passieni, quod incusans eius sordes calceos eam veteres diceret vendere solere, non mehercules, inquit, hoc unquam dixi; sed dixi emere te solere. defensionem imitatus est eques Romanus, qui obiicienti Augusto, quod patrimonium comedisset, meum , inquit, putavi.
3.75 elevandi ratio est duplex, ut aut nimiam quis nimiam quis, Deffner: veniam quis aut, MSS. iactantiam minuat: quemadmodum C. Caesar Pomponio ostendenti vulnus ore exceptum in seditione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem gloriabatur, nunquam fugiens respexeris, inquit; aut crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus, quod sexagenarius Publiliam virginem duxisset, cras mulier erit, inquit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi