Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

3.55 fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda. eademque condicio est in iis, quae a nominibus trahuntur. multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta, modo futurum, ut omnia verreret, cum diceretur Verres, modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem apro Erymanthio fuisse, modo malum sacerdotem, qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat.
3.56 praebet tamen aliquando occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi: ut pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem, nec minus niger, inquit, nec minus confidens quam est ille Terentianus Phormio.
3.57 acriora igitur sunt et elegantiora, quae trahuntur ex vi rerum. in his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur; quae iam veteres illi iocabantur, qui Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt. sed ea non ab hominibus modo petitur verum etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo in primis dicax, asinus albus vocabatur;
3.58 et Sarmentus Messium Cicirrum equo fero comparavit. ducitur et ab inanimis Messium inanimis, an addition suggested by Radermacher. sicut P. Blaesius Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, fibulam ferream dixit. quod nunc risus petendi genus frequentissimum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi