Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

3.47 quae Atellani e more captant, nec qualia vulgo iactantur a vilissimo quoque, conversa in maledictum fere ambiguitate; ne illa quidem, quae Ciceroni aliquando sed non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus, qui coqui filius habebatur, coram eo suffragium ab alio peteret: ego quoque tibi favebo.
3.48 non quia excludenda sint omnino verba duos sensus significantia, sed quia raro belle respondeant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuvantur. quare non hoc modo non hoc. modo, bracketd by Halm. paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem, de quo supra dixi, Isauricum: miror , quid sit, quod pater tuus, homo constantissimus, te nobis varium reliquit.
3.49 sed illud ex eodem genere praeclarum; cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero ; quod vel solum sufficit, ut hoc genus non totum repudietur.
3.50 nec plura modo significari solent, sed etiam diversa, ut Nero de servo pessimo dixit nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei neque occlusum neque signatum esse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi