Kitap 6
3.40
itaque cum callidissime se putaret dicere, et cum illa vera gravissima ex intimo artificio deprompsisset, Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabricii senectutem, cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse; at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat, et cetera, quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc solum esset, Fabricium a iudicio recessisse.
3.41
et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum.
3.42
in narrando autem Cicero consistere facetias putat, dicacitatem in iaciendo. mire fuit in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.
3.43
illud quoque genus est positum non in hac veluti iaculatione dictorum et inclusa breviter urbanitate sed in quodam longiore actu, quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de Oratore libro et allis quibusdam locis narrat.