Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

2.30 has quisquis bene conceperit, is erit in adfectibus potentissimus. hunc quidam dicunt εὐφαντασίωτον, qui sibi res, voces, actus secundum verum optime finget; quod quidem nobis volentibus facile continget. nisi nisi, Törinebladh: nihil, AG. vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus?
2.31 at hominem occisum queror; non omnia, quae in re praesenti accidisse credibile est, in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expavescet circumventus? exclamabit vel rogabit vel fugiet? non ferientem, non concidentem videbo? non animo sanguis et pallor et gemitus extremus, denique exspirantis hiatus insidet?
2.32 insequitur ἐνάργεια, quae a Cicerone illustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur quam ostendere; et adfectus non aliter, quam si rebus ipsis intersimus, sequentur. an non ex his visionibus illa sunt; excussi manibus radii, revolutaque pensa? — levique patens in pectore vulnus? equus ille in funere Pallantis,—positis insignibus? quid ? non idem poeta penitus ultimi fati concepit imaginem, ut diceret:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi