Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

1.50 sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. quod est genus egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret; nam, cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, adiecit: nihil vobis minus deest, quam de quo contenditis.
1.51 omnes autem hos adfectus, etiamsi quibusdam videntur ira prooemio atque ira epilogo sedem habere, ira quibus sane sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed breviores, ut cum ex iis plurima sint reservanda. sint reservanda, early editor: sit res eruenda, MSS. At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet.
1.52 nam et, si bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, et e confragosis atque asperis evecti tota pandere possumus vela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, verbis atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. tum est commovendum theatrum. cum ventum est ad ipsum illud, quo veteres tragoediae comoediaeque cluduntur, plodite .
1.53 in aliis autem partibus tractandus erit adfectus, ut quisque nascetur, nam neque exponi sine hoc res atroces et miserabiles debent; cum de qualitate alicuius rei quaestio est, probationibus uniuscuiusque rei recte subiungitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi