Kitap 6
1.46
non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam quibusdam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret; et corpulento litigatori, cuius adversarius, item puer, circa iudices erat ab advocato latus: quid faciam? ego te baiulare non possum.
1.47
sed haec tamen non debent esse mimica Itaque nec illum probaverim, quanquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris ira epilogum productis talos iecit ira medium, quos illi diripere coeperunt; namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse miserabilis;
1.48
neque illum, qui, cum esset cruentus gladius ab accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, subito ex subselliis ut territus fugit et, capite ex parte velato cum ad agendum ex turba prospexisset, interrogavit, an iam ille cum gladio recessisset. fecit enim risum, sed ridiculus fuit.
1.49
discutiendae tamen oratione eiusmodi scenae, egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro Rabirio graviter et contra iuvenem, cuius subinde vulnus ira iudicio resolvebatur, pro Vareno multa dixit urbane.