Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

1.38 equidem repugnantes eos patrono et nihil vultu commotos et intempestive renidentes renidentes, Spalding : residentes, AG. et facto aliquo vel ipso vultu risum etiam moventes saepe vidi; praecipue vero cum aliqua velut scenice fiunt, alio cadunt. alio, Halm : aliam, alia, alias, MSS
1.39 transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat), ira adversa subsellia, tanquam ira gremio fratris relicturus, at is a nobis praemonitus discesserat. tum ille, alioqui vir facundus, inopinatae rei casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit.
1.40 alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit, et ea saepius risum fecit. nam et ii, quorum officium erat ut traderent eam, ignari, qui esset epilogus, quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera cadaveri cera, Halm : caduca veri, AG. erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit.
1.41 nec ignotum, quid Glyconi, cui Spiridion fuit cognomen, accident. huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit. sed nihil illa circa Caepasios Ciceronis fabula efficacius ad pericula epilogorum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi