Kitap 6
1.34
et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet; stratum denique iacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et anteacta vita et rei condicio prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. verum sic habenda est auctoritatis ratio, ne sit invisa securitas.
1.35
fuit quondam inter haec omnia potentissimum, quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam pridie Kalendas Ianuarias ingredi consulatum. quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint.
1.36
de accusatoribus et reis sum locutus, quia ira periculis maxime versatur adfectus. sed privatae quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex enumeratione probationum, et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur. nam ira parvis quidem litibus has tragoedias movere tale est, quasi si personam Herculis et coturnos aptare infantibus velis.
1.37
ne illud quidem indignum est admonitione, ingens ira epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet. nam et imperitia et rusticitas et rigor et deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt haec actori providenda.