Kitap 6
1.30
non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas mouemus, unde et producere ipsos, qui periclitentur, squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari.
1.31
quarum rerum ingens plerumque vis est velut ira rem praesentem animos hominum ducentium, ut populum Romanum egit ira furorem praetexta C. Caesaris praelata ira funere cruenta. sciebat interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat, at vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar sed tum maxime occidi videretur.
1.32
sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam ira tabula sipariove sipariove, F. C. Cotlradus: supra Iovem, MSS. imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus. quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam?
1.33
at sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse. quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;