Kitap 6
1.26
ex personis quoque trahitur adfectus Non enim audire iudex videtur aliena mala deflentis, sed sensum ac vocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus aspectus lacrimas movet; quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
1.27
itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones: frustra , inquit, mei suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas! nunquam tamen debet esse longa miseratio, nec sine causa dictum est, nihil facilius quam lacrimas inarescere.
1.28
nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago; ira qua si moramur, lacrimis fatigatur auditor et requiescit et ab illo, quem ceperat, impetu ad rationem redit.
1.29
non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus nec speremus fore ut aliena quisquam diu ploret. ideoque cum ira aliis tum maxime ira hac parte debet crescere oratio, quia, quidquid non adiicit prioribus, etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit.