Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 6

1.19 etiam futuri temporis imagine iudices movet, quae maneant eos, qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur; fugiendum de civitate, cedendum bonis aut omnia, quaecunque inimicus fecerit, perterenda.
1.20 sed saepius id est accusatoris, avertere iudicem a miseratione, qua reus sit usurus, atque ad fortiter iudicandum concitare. cuius loci est etiam occupare, quae dicturum facturumve adversarium putes. nam et cautiores ad custodiam suae religionis iudices facit et gratiam responsuris aufert, cum ea quae dicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova: ut Servium Sulpicium Messala contra Aufidiam, ne signatorum, ne ipsius discrimen obiiciatur sibi, praemonet. nec non ab Aeschine, quali sit usurus Demosthenes actione, praedictum est. docendi quoque interim iudices, quid rogantibus respondere debeant; quod est unum repetitionis genus.
1.21 periclitantem vero commendat dignitas et studia fortia et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum. hoc , quod proxime dixi, Cicero atque Asinius certatim sunt usi, pro Scauro patre hic ille pro filio.
1.22 commendat et causa periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum honestum videtur; praecipue bonitas, humanitas, misericordia. iustius enim tum petere ea quisque videtur a iudice, quae aliis ipse praestiterit. referenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi