Kitap 5
14.30
locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia; quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
14.31
feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat. nam quid illa miserius lege velut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium: propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?
14.32
non inspiret? non augeat? non mille figuris variet ac verset? ut ea nasci et ipsa provenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique videantur? quis unquam sic dixit orator? nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius generis generis, Zumpt: veris, A: veris vel artis, G. reperiuntur? quae apprehensa Graeci magis (nam hoc solum peius faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie connectunt, et indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes vocant, deinde interrogati nunquam respondebunt, quem imitentur. sed de figuris alio loco.