Kitap 5
14.18
et a ratione incipere fas est, deinde concludere, ut ibidem: quodsi duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet? variavit hic adhuc et rursus rationem tertio loco posuit, cum videat aliquando gladium nobis ab ipsis porrigi legibus.
14.19
Ppr constantem per constantem, Radermacher: prioris autem, MSS. partis duxit ordinem: insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? hoc intentio; quid comitatus nostri, quid gladii volunt? hoc ratio; quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret, hoc ex ratione et intentione connexio.
14.20
huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per omnes partes. aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnunquam omnia. intentio expugnatur: iure occidi eum, qui insidiatus sit. nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur.
14.21
expugnatur adsumptio omnibus iis quae de refutatione diximus. et ratio quidem nonnunquam nonnunquam, MSS.: nunquam, Victor . est vera, cum eius propositio vera non sit; interim verae propositionis falsa ratio est. virtus bonum est, verum est; si quis rationem subiiciat, quod ea locupletes faciat, verae intentionis falsa sit ratio. conclusio autem aut vera negatur,