Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

14.14 epichirema autem nullo differt a syllogismis, nisi quod illi et plures habent species et vera colligunt veris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus. nam si contingeret semper controversa confessis probare, vix esset in hoc genere usus oratoris. nam quo ingenio est opus, ut dicas:
14.15 bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti, vel solus heres, cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur,
14.16 ad me igitur pertinet. sed cum ipsa ratio in quaestionem venit, efficiendum est certum id quo probaturi sumus quod incertum est: ut si ipsa forte intentione dicatur aut filius non es aut non es legitimus aut non es solus, itemque aut non es heres, aut non iustum testamentum est, aut capere non potes, aut habes coheredes, efficiendum est iustum, propter quod nobis bona adiudicari debeant.
14.17 sed tum est necessaria illa summa connexio, cum intervenit ratio longior; alioqui sufficient intentio ac ratio: silent enim leges inter arma nec se expectari iubent, cum ei, qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. ideoque id enthymema, quod est ex consequentibus, rationi simile dixerunt. sed et singula, interimque recte, ponuntur, ut ipsum illud silent leges inter arma;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi