Kitap 5
14.11
nam et hae primam habent propositionem: sacrilegium commisisti; Non, quisquis hominem occidit, caedis tenetur, deinde rationem; (sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint. in hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur.
14.12
altera est complexio non par intentioni sed vim habens parem: mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, sensu caret; quod autem sensu caret, nihil ad nos. in alio genere non eadem propositio est quae connexio: omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autent melius est mundo, mundus igitur animal. hic potest videri deesse intentio. deesse, Madvig: de re, MSS.: intentio, Spalding : contentio, MSS. Potuit enim sic constitui ratiocinatio: animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima et cetera.
14.13
haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda ut, qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur; cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere; interim probanda ut illa, quod est dissolutum, sensu caret; cum, soluta corpore anima an sit immortalis vel ad tempus certe maneat, sit in dubio. quam adsumptionem alii, rationem alii vocant.