Kitap 5
7.3
cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum. in actionibus primum generaliter pro testibus atque in testes dici solet. et hic communis locus,
7.4
cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit, quam quae sit hominum scientia nixa; altera ad detrahendam illis fidem omnia, per quae fieri soleant falsa testimonia, enumerat.
7.5
sequens ratio est cum specialiter quidem, sed tamen multos pariter invadere patroni solent. nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus; non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces; ut in causis repetundarum, qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum non testium habendos loco.
7.6
interim adversus singulos dirigitur actio; quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem.
7.7
totum igitur excutiamus locum, quando universam institutionem aggressi sumus. sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adolescentulus senem colui, ut non lecta mili tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. is verissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris, ut totam causam familiariter norit; quod sine dubio ad omnia pertinet.