Kitap 5
13.24
exempla rerum varie tractanda sunt, si nocebunt; quae si vetera erunt, fabulosa dicere licebit; si indubia, maxime quidem dissimilia. neque enim fieri potest, ut paria sint per omnia, ut si Nasica post occisum Gracchum defendatur exemplo Ahalae, a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse populares, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam privatum esse dicatur. si defecerint omnia, videndum erit, an obtineri possit, ne illud quidem recte factum. quod de exemplis, idem etiam de iudicatis observandum.
13.25
quod autem posui, referre, quo quidque accusator modo dixerit, huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius verba ponantur; si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem attigit;
13.26
et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, obiecta est paulo liberalior vita. sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit.
13.27
utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuvemus, nisi cum eludenda erunt: apud exercitum mihi fueris, inquit; tot annis forum non attigeris, ab fueris tamdiu et, cum tam longo intervallo veneris, cum his, qui in foro habitarunt,