Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

13.4 plurimum autem refert, et quid proposuerit proposuerit, Meiter: profucrit, AB. adversarius et quomodo. primum igitur intuendum est, id, cui responsuri sumus, proprium sit eius iudicii an ad causam extra arcessitum. nam si est proprium, aut negandum aut defendendum aut transferendum; extra haec in iudiciis fere nihil est.
13.5 deprecatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara admodum et apud eos solos indices, qui nulla certa pronuntiandi forma tenentur. quamquam illae quoque apud C. Caesarem et triumuiros pro diuersarum partium hominibus actiones, etiamsi precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia; nisi hoc non fortissime defendentis est dicere, quid aliud egimus, Tubero, nisi ut,
13.6 quod hic potest, nos possemus? quodsi quando apud principem aliumve, cui utrum velit liceat, dicendum erit, dignum quidem morte eum, pro quo loquemur, clementi tamen servandum esse vel talem, primum omnium non erit res nobis cum adversario sed cum iudice, deinde forma deliberativae magis materiae quam iudicialis utemur. suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi