Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

12.20 quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
12.21 an vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in exemplum operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora decora vere existimaverunt: nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
12.22 igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat; et praeceptor id maxime exigat, inventum praecipue probet. nam , ut ad peiora iuvenes laude ducuntur, ita laudari in bonis malent. nunc illud male est,
12.23 quod necessaria plerumque silentio transeunt, nec in dicendo videtur inter bona utilitas. sed haec et in alio nobis tractata sunt opere et in hoc saepe repetenda. nunc ad ordinem inceptum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi