Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

11.34 Ἀναλογίαν quidam a simili separaverunt, nos eam subiectam huic generi putamus. nam , ut unum ad decem, ita ita, Spalding : et, MSS. decem ad centum simile certe est; et ut hostis, sic malus civis. quanquam haec ulterius quoque procedere solent: si turpis dominae consuetudo cum servo, turpis domino cum ancilla; si mutis animalibus finis voluptas, idem homini.
11.35 cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: non idem est dominum cum ancilla coisse, quod dominam cum servo; nec, si mutis finis voluptas, rationalibus quoque; immo ex contrario: quia mutis, ideo non rationalibus.
11.36 adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. haec secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut indicationes vocant, non de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita visum gentibus, populis, sapientibus viris, claris civibus, illustribus poetis referri potest.
11.37 ne haec quidem vulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint. testimonia sunt enim quodammodo vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque, quia aut honestissima aut verissima videbantur.
11.38 an vero me de incommodis vitae disserentem non adiuvabit earum persuasio nationum, quae fletibus natos, laetitia defunctos prosecuntur? aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine accepit?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi