Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

11.19 illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt: siquidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota ilia de membris humanis adversus ventrem discordantibus fabula.
11.20 et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod dixit uulpes aegroto cauta leoni. Αἶνον Graeci vocant et αἰσωπείους ut dixi, λόγους et λιβυκούς ; nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem.
11.21 cui confine est παροιμίας genus illud, quod est velut fabella brevior et per allegorian accipitur: non nostrum inquit onus; bos clitellas.
11.22 proximas exempli vires habet similitudo, praecipue illa, quae ducitur citra ullam translationum mixturam ex rebus paene paribus: ut , qui accipere in Campo consuerunt, iis candidatis, quorum nummos suppressos esse putant, inimicissimi solent esse, sic eiusmodi indices infesti tum reo venerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi