Kitap 5
10.121
artifices ergo illi qui dixerunt; sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis est detractus. nam , quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata notata, Guelferbytanus: notat, B: notant, A. sunt omnia. sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint.
10.122
illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, cuncta posse reperiri; neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum, pulsandum, Francius: pulsanda, MSS. ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.
10.123
infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus; nescio an etiam impedimento futura sint, nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata velocitas recta nos ad ea, quae conveniunt causae, ferant. nam ,
10.124
ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius fuerit esse contentum eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae;