Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

10.105 et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent. argentarius ab argentario solidum petit. proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret; adversus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent.
10.106 cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.
10.107 et haec ipsa plurium legum aliorumve scriptorum vel congruentium vel repugnantium complexu varientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. non debui tibi pecuniam; nunquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es. lex est, qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. negat filius, filius, Spalding : fit, MSS. nisi si pater absolutus sit. quid signi? lex altera, proditionis damnatus cum advocato exulet.
10.108 Cicero pro Cluentio Publium Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos. quid signi? quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi