Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

10.71 ut sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est; habent enim omnia initium, incrementum, summam, ut iurgium deinde pugna, tum pugna, tum, supplied by Halm. caedes. est ergo hic quoque argumentorum locus invicem probantium. nam et ex initiis summa colligitur, quale est, non possum togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam; et contra, non dominationis causa Sullam arma sumpsisse,argumentum est dictatura deposita.
10.72 similiter ex incremento in utramque partem ducitur rei ratio cum in coniectura tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes imputanda sit, a quo iurgium coepit.
10.73 est argumentorum locus ex similibus: si continentia virtus, utique et abstinentia; fidem debet tutor, et procurator. hoc est ex eo genere, quod ἐπαγωγήν Graeci vocant, Cicero inductionem. ex dissimilibus: non , si laetitia bonum, et voluptas; Non, quod mulieri, idem pupillo. ex contrariis: frugalitas bonum, luxuria enim malum; Si malorum causa bellum est, erit emendatio pax; Si veniam meretur, qui inprudens nocuit, non meretur praemium, qui imprudens profuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi