Kitap 5
10.68
tutius , quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit? simul enim removentur omnia. vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, unum quidem certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet corruptum illud esse indicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum.
10.69
fit etiam ex duobus, quorum necesse est alterum verum, eligendi adversario potestas, efficiturque, ut, utrum elegerit, noceat. facit hoc Cicero pro Oppio: utrum , cum Cottam appetisset, an cum ipse sese conaretur occidere, telum e manibus ereptum est? et pro Vareno: optio vobis datur, utrum velitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu. deinde utraque facit accusatori contraria.
10.70
interim duo ita proponuntur, ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est, philosophandum est, etiamsi non est philosophandum. et illud vulgatum, quo schema, si intelligitur? quo, si non intelligitur? et , mentietur in tormentis, qui dolorem pati potest; mentietur, qui non potest.