Kitap 5
10.64
et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit; ego apertiora posui. propria vero ad coniecturae quoque pertinent partem: ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi verbis aut manu male facere, facta haec ab ipsis male facere, facta haec ab ipsis, supplied by Halm and Kayser. esse credantur aut contra. nam ut quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam in quibusdam utique sunt, ita quaedam in quibusdam, Iulius Victor: omitted by MSS. utique non sunt: et ratio, quamvis sit ex diverso, eadem est.
10.65
divisio et ad probandum simili via valet et ad refellendum. probationi interim satis est unum habere, hoc modo, ut sit civis, aut natus sit oportet aut factus; utrumque tollendum est, nec natus nec factus est.
10.66
fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id, quod relinquitur, verum. totum falsum est hoc modo, pecuniam credidisse te dicis; aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut invenisti aut surripuisti. si neque domi habuisti neque ah aliquo accepisti aut cetera, non credidisti.
10.67
reliquum fit verum sic, hic servus, quem tibi vindicas, aut vernn tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus; deinde remotis prioribus supererit alienus. periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res solvitur.