Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

10.57 infirmam refutationem. nam , quod iustitia est, utique virtus est; quod non est iustitia, potest esse virtus, si est fortitudo, constantia, continentia. nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal, homo non est. quod neque immortale nec mortale est animal non est ( and the like ) MSS.: the text gives the conjecture of Halm.
10.58 his adiiciunt propria et differentia. propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus; aut quidquid utique accidit sed non soli, ut igni calfacere. et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. itaque , quodcunque proprium deerit, solvit finitionem; non utique, quodcunque erit, confirmat.
10.59 saepissime autem, quid sit proprium cuiusque, quaeritur: ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur, tyrannicidae proprium est tyrannum, occidere, negemus; non enim, si traditum sibi eum carnifex occiderit, tyrannicida dicatur, nec si imprudens vel invitus.
10.60 quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est servum esse aliud seruire; qualis esse in addictis quaestio solet: qui servus est, si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi