Kitap 5
10.35
causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit; qua de re latius in tertio libro dictum est.
10.36
finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent. an tyrannicida, qui tyrannum, a quo deprehensus in adulterio fuerat, occidit? an sacrilegus, qui, ut hostes urbe expelleret, arma templo adfixa detraxit?
10.37
ducuntur argumenta et ex loco. spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus; quam partem videmus vehementissime pro Milone tractasse Ciceronem.
10.38
et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus; ut in persona, magistratus, pater, peregrinus. hinc enim quaestiones oriuntur:
10.39
privatam pecuniam sustulisti; uerum quia de templo, non furtum sed sacrilegium est. occidisti adulterum, quod lex permittit; sed quia in lupanari, caedes est. iniuriam fecisti; sed quia magistratui, maiestatis actio est.
10.40
vel contra: licuit , quia pater eram, quia magistratus. sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus, neque enim idem ubique aut licet aut decorum est; quin etiam in qua quidque civitate quaeratur interest, moribus enim et legibus distant.