Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

10.27 etenim avaritia, iracundia, misericordia, crudelitas, severitas aliaque his similia adferunt frequenter fidem aut detrahunt, sicut victus luxuriosus an frugi an sordidus, quaeritur; studia quoque, nam rusticus, forensis, negotiator, miles, navigator, medicus aliud atque aliud efficiunt.
10.28 intuendum etiam, quid adfectet quisque, locuples videri an disertus, iustus an potens. spectantur ante acta dictaque, ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. his adiiciunt quidam commotionem; hanc accipi volunt temporarium animi motum, sicut iram, pavorem;
10.29 consilia autem et praesentis et praeteriti et futuri temporis; quae mihi, etiamsi personis accidunt, per se referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur, quam ex causis ducimus; sicut habitus quidam animi, quo tractatur, amicus an inimicus. ponunt in persona et nomen;
10.30 quod quidem ei accidere necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius; aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque, quia et ipse Cornelius erat. nam et illud apud Euripidem frigidum sane,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi