Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 5

7.13 explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant; nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari velint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutaverint. quod cum in iis quoque, qui ea, quae dicturi videntur, re vera sciunt, necessarium est praecavere; multo magis in iis, qui se dicturos, quae falsa sunt, pollicentur.
7.14 nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseverarint, reprehensio facilior.
7.15 eorum vero, quibus denuntiatur, pars testium est quae reum laedere velit, pars quae nolit, idque interim scit accusator interim nescit. fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est.
7.16 nam si habet testem cupidum laedendi, cavere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo, quod in iudicium venit, rogare, sed aliquo circuitu ad id pervenire, ut illi, quod maxime dicere voluit,videatur expressum; nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit.
7.17 at in eo, qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita. respondebit enim, quae nocere causae non arbitrabitur; ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit. nam ,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi