Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

1.24 nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum; in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat. nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias? nimirum res erunt indicandae prius. demus aliquas (nam id exiget ratio nonnunquam); etiamne potentissimas omnes, id est totam causam? sic erit in prooemio peracta narratio.
1.25 quid vero? si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas? quae si recte semper initio dicendi tractarentur, nihil prooemio opus esset.
1.26 aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. quae sint porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt.
1.27 ut autem haec invenire et augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est. miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive passuri.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi