Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

1.20 praeterea detrahenda vel confirmanda opinion, praecipue si quam domo videbitur iudex attulisse. metus etiam nonnunquam est amovendus, ut Cicero pro Milone, ne arma Pompeii disposita contra se putarent, laboravit; nonnunquam adhibendus, ut idem in Verrem facit.
1.21 sed adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis: ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia transferantur; alter autem asper et rarus, quo minatur corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcunque tutius; nam et mali inhibentur et boni gaudent; apud singulos vero nunquam suaserim, nisi defecerint omnia.
1.22 quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere; nam et minari et deferre etiam non orator potest.
1.23 si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum principii, quae maxime favorabilia videbuntur, decerpi oportebit. Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi