Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

5.15 ut sit et fortunate locus. egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.
5.16 neque illum tamen ordinem, de quo prius dixi, damnaverim; quia quaedam, etiamsi ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae sequuntur. nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur: iniquum petendum, ut aequum feras.
5.17 quod tamen nemo sic accipiat ut omnia credat audenda. recte enim Graeci praecipiunt, non temptanda, quae effici omnino non possint. sed quotiens hac, de qua loquor, duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur. potest enim videri, qui tuto etiam confessurus fuit, mentiendi causam in negando non habere.
5.18 et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.
5.19 frequenter autem accidit, ut causa parum verecunda iure tuta sit; de quo ne inviti iudices audiant et aversi, frequentius sunt admonendi, secuturam defensionem probitatis et dignitatis; exspectent paulum et agi ordine sinant.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi