Thesauros Edebiyat rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Kitap 4

1.15 neque haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque augenda aut minuenda, ut expediet. hoc enim oratoris est, illa causae.
1.16 iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
1.17 mores quoque, si fieri potest, iudicis velim nosse. nam prout asperi, lenes, iucundi, graves, duri, remissi erunt, aut adsumere in causam naturas eorum, qua competent, aut mitigare, qua repugnabunt, oportebit. accidit autem interim hoc quoque,
1.18 ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat; quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior. est enim nonnunquam pravis hic ambitus adversus amicos aut pro iis, quibuscum simultates gerant, pronuntiandi faciendique iniuste, ne fecisse videantur.
1.19 fuerunt etiam quidam rerum suarum iudices. nam et in libris Observationum a Septimio editis adfuisse Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam causam dixi. similis hic quoque superioribus ratio est. adversarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi